1 - o Lectum et publicatum est gratiosum Magnifici Domini Superioris Studiorum Directoris, Posonii die 19 Maii emanatum, intimatum, quo altissimae voluntatis regiae effectuatio committitur 1 - o.) ut certi iuvenes, qui die 22 - da novembris ex Gymnasio Nitriensi se subduxerant, quod periculosae societatis praeberent suspicionem, detineantur, si eosdem ad hoc Archi-Gymnasium pervenire contingeret: Sunt autem sequentes: Nicolaus Óváry e Comitatu Simeghiensi, Iaburiak, Pongrácz, Kovacs. 2 - o.) Ut praerogativae lectorum, professorum, et concionatorum respectivorum ordinum, qui aliquam in Lycaeis Regiis cathedram occupant, conserventur.